|
Johann Kaspar Kerll
Missa Superba
Original Latin Texts |
|
Original Latin Text |
|
|
1. Kyrie |
|
|
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison. |
|
|
|
|
|
2. Gloria |
|
|
Gloria in excelsis Deo.
Et in terra pax
hominibus bonae voluntatis.
Laudamus te,
benedicimus te,
Adoramus te,
glorificamus te.
Gratias agimus tibi
propter magnam gloriam tuam.
Domine Deus, Rex coelestis,
Deus Pater omnipotens,
Domine Fili unigenite,
Jesu Christe altissime,
Domine Deus, Agnus Dei,
Filius Patris.
Qui tollis peccata mundi,
miserere nobis,
Qui tollis peccata mundi,
suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dextram Patris,
miserere nobis.
Quoniam tu solus sanctus,
tu solus Dominus,
tu solus altissimus Jesu Christe.
Cum Sancto Spiritu
in gloria Dei Patris.
Amen. |
|
|
|
|
|
3. Credo |
|
|
Credo in unum Deum.
Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem,
factorem coeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum,
Filium Dei unigenitum
Et ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum de Deo, lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero,
Genitum, non factum
consubstantialem Patri,
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines
et propter
nostram salutem descendit de coelis.
Et incarnatus est
De Spiritu Sancto
ex Maria virgine,
et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis
sub Pontio Pilato,
passus et sepultus est.
Et resurrexit tertia die
secundum scripturas,
Et ascendit in coelum,
sedet ad dextram Dei Patris,
Et iterum venturus estcum gloria
judicare vivos et mortuos,
cujus regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum
Dominum et vivificantem,
Qui ex Patre Filioque procedit;
qui cum Patre et Filio simul
adoratur et conglorificatur;
qui locutus est per Prophetas.
Et unam sanctam catholicam
et apostolicam ecclesiam.
Confiteor unum baptisma
in remissionem peccatorum.
Et exspecto resurrectionem mortuorum
et vitam venturi saeculi.
Amen. |
|
|
|
|
|
4. Sanctus |
|
|
Sanctus, sanctus, sanctus
Dominus Deus Sabaoth
Pleni sunt coeli et terra gloria eius.
Osanna in excelsis. |
|
|
Benedictus qui venit
in nomine Domini.
Hosanna in excelsis. |
|
|
|
|
|
5. Agus Dei |
|
|
Agnus Dei
qui tollis peccata mundi;
miserere nobis.
Agnus Dei
qui tollis peccata mundi;
miserere nobis.
Agnus Dei
qui tollis peccata mundi;
Dona nobis pacem. |
|
|
|
|
|
Source: Liner notes to the album " Aus der Notenbibliothek von Johann Sebastian Bach, Vol. II: J. Pachelbel, J.S. Bach, JC. Kerll" (Hänssler Classic 93.039, 2005)
Contributed by Aryeh Oron (September 2022) |
|
|